- PICRIS
- PICRISGraeca vox πικρὶς, lactuca agrestis, Exodi c. 12. v. 8. in Vulgata, Et edent carnes nocte illâ assas ipsi et azymos panes cum lactucis agrestibus; ubi Vaticana translatio habet, Et azyma super picrides comedent: S. Cyprianus cum picridibus, legit. Sermo ibi de cena Paschali: in Hebraeo meror; cuius pluralis numerus merorim est, quod nomen videtur generale esse, ad omnes herbas amaras, quarum in Paschate usus fuit; Sed singulare meror, ad certam speciem restringitur, ut Graecum hoc πικρὶς, ab amaritudine similiter factum. Sumitur autem πικρὶς aliquando pro lactucae specie, quae reliquis amarior est. Plin. l. 19. c. 8. Pessimum autem lactucae genus cum exprobratione amaritudinis appellavêre picrida. Aristoteles, Histor. l. 9. c. 6. Ο῾ δὲ δράκων ὅταν ὀπωρίζῃ, τὸν ὀπὸν τῆς πικρίδος ἐκροφε̑ι: quod idem Plinius reddit, l. 8. c. 27. Draco vernam nauseam silvestris lactucae succô restinguit; ubi silvestris lactuca picris est. Neque aliter Aelian. l. 6. c. 4. Οἱ δράκοντες, ὅταν ὀπώραις μέλλωσι γεύεςθαι, τῆς πικρίδος καλουμένης ῥοφοῦσι τὸν ὀπὸν. Unde Apuleius, Herbarii c. 30. cui titul. de Lactucasylv. Graecis θρίδαξ ἀγρία dicitur —— aliquibus πικρὶς. Quod sequutus Hieronymus, in Exodo et Numeris, Graeca ἐπὶ πικρίδων, reddidit, cum lactucis silvestribus. Sed et πικρὶς, est silvestre intubum, Dioscorides, Σέρις ἀγρία καὶ ἥμερος, ὧν ἠ μὲν ἀγρία πικρὶς, ἡ καὶ κιχώριον καλουμένη Intubum vel silvestre vel sativum est: silvestre est picris, quae etiam cichorium dicitur. Aetio utrumque cichorium intubi nomen habet, sed solum agreste πικρὶς vocatur: Σέρις ἢ κιχώριον, ὑποπικρόν ὲςτι λάχανον, καὶ μᾶλλον τὸ ἄγριον, ὅπερ καὶ πικρὶς προσαγορεύεται, τισὶ δὲ κιχώριον, Intubum sive cichorium, subamarum est olus, agreste inprimis, quod et Picris dicitur, quibusdam etiam cichorium. Suidas, Σέρεις εἶδος λαχάνων, τὰ παῤ ἠμῖν σέρικα λεγόμενα. αἱ πικρίδες παῤ ἄλλοις ἤ μᾶλλον, τ᾿ ἀληθέςτερον εἰπεῖν, Μακεδονήσια, Seres (intuba) genus oleris, quod apud nos serica vocatur, ab aliis picrides, vel ut verius dicamus, Macedonica (a loco ubi illius magna copia) Et his omnibus longe antiquior Theophrastus, Histor. l. 7. c. 11. picridem inter τὰ κιχωριώδη ponit. Horum enim species percurrens, Ω῾σάυτως δὲ, ait, καὶ ἡ πικρὶς, καὶ γὰρ αὕτη τῷ ἦρι ἀνθεῖ, Similiter et picris, nam et ipsa vere floret. Et paulo post, τῇ γέυσει δὲ πικρὰ, διὸ καὶ τοὔνομα εἴληφε, Gustu amara est, unde illi nomen. Unde Plin. l. 21. c. 17. Amara aphace, et quae picris nominatur, et ipsa totô annô florens: nomen ei amaritudo imposuit. Itaque tam in intubis, quam in lactucis, quae reliquis amarior est, picris vocatur. Nisi quis lactucae silvestris et intubi silvestris nomine velit unum idemque significari. Quâ mente videri possit haec scripsisse Neophytus. Σέρις τὸ κιχώριον, ἤτοιτο ἄγριον μαρούλιον, ὃ καὶ πικρομάρουλον λέγεται καὶ πικρὶς, Seris (intubum) cichorium aut lactuca silvestris, quae et picromarulum (amara lactuca) dicitur et picris. Quae vox μάρουλον seu μαρούλιον, recentioris Graeciae est, deflexa ex μαιούλιον, quomodo lactucas vocaverat superior aetas, quia Maiô maxime mense vigent etc. E quibus omnibus patet, quid sit πικρὶς Graec. seu meror Hebr. quod idem est. nempe cum in eodem loco chazareth, proprie lactucam sativam sonet, et ulsin, sativa intuba, meror, ut Graecum πικρὶς, ab utroque in eo differt, quod non nisi silvestrem lactucam significat, aut vero silvestre intubum. Ea enim sic appellari consuevêre speciali nomine, ratione amaritudinis quae in illis maior, quam in sativis. Cui illustrandae faciunt illa ex Abenbitare, Scriptore Arabe, petita, Meruria est intubi silvestris species maxime amari. In libro Alhavi (cuius auctor est Serapio) meruria est lactucae species in qua est amaritudo et unde fluit lac. Et certe lactucae has silvestris notas esse, discimus ex Dioscoride, Πικρὰ δὲ πρὸς τῇ γεύσει. ὡμόιωται δὲ κατὰ τᾶσαν τἠν δύναμιν μήκωνί ὅθεν καὶ τὸν ὀπὸν αὐτῆς ἔνιοι μίσγουσι τῷ μηκωνίῳ, Gustu amara est; papaveri similes vires habet; ideoque lac eius quidam papaveri miscent. Et Theophrasto, qui multo ante descripserat hoc lactucae genus, Histor. l. 7. c. 4. ὁπῶδες σφόδρα, lactiferum valde. ita in Plinio lactucae silvestris species una est, quae meconis vocatur a copia lactis soporiferi. Addit, olim in Italia hoc solum genus fuisse, et ideo lactucae nomen adeptum. Ita ex appuleii Herbario ἀνεκδότῳ haec citat Salmas. Lactucae alba μηκωνὶς vocatur, a copia lactis soporiferi etc. Uti vero omnia in Agno Paschali mystica erant, sic herbae amarae, cum quibus Agnum comedi oportuit, picris inprimis, significârunt, omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem pati, 2. Timoth. c. 3. v. 12. ut, per communionem passionum illius, consormes fiamus morti eius Philipp. c. 3. v. 10. eôdem enim tendentibus idem iter est prosequendum: et spinea corona nobis cum Christo ferenda est, ut succedat corona gloriae, iuxta illud, Si sustinemus, etiam cum illo regnabimus. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 50. et Salmas. Exercitat. Plinianis. p. 829. 830. et 1269. Sed et Virgilius picrim, inter herbas coronarias refert, buphthalmo eam socians, eamque floridam vocat Cul.Buphthalmusque virens et semper florida picris.Qua de re vide Car. Paschalium. Coronar. l. 3. c. 17.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.